라틴어 문장 검색

Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere, inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis,
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 4:12)
interpretantur, et habitet in regione viventium, quam alibi propheta suspirat, dicens:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:5)
"Piget dicere, quot cotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat ecclesia, supra quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet et habitet coluber in foraminibus earum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:34)
"Initum inter monachos consilium - nam in eodem loco circiter quinque milia divisis cellulis habitant - quid facto opus est."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:59)
"anchoretae, qui soli habitant per deserta et ab eo, quod procul ab hominibus recesserint, nuncupantur;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:68)
"Hi bini vel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione viventes, et de eo, quod laboraverat, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta, communia."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:70)
"Habitant autem quam plurimum in urbis et castellis, et, quasi ars sit sancta, non vita, quidquid vendiderint, maioris est pretii."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:71)
"His igitur quasi quibusdam pestibus exterminatis veniamus ad eos, qui plures in commune habitant, id est, quos vocari coenobium diximus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:76)
"Si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum ea, ne dimittat virum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:2)
RETTULIT mihi quidam frater e Gallia se habere sororem virginem matremque viduam, quae in eadem urbe divisis habitarent cellulis et vel ob hospitii solitudinem vel custodiendas facultatulas praesules sibi quosdam clericos adsumpsissent, ut maiori dedecore iungerentur alienis, quam a se fuerant separatae.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:1)
Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi- mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:22)
Utroque litore gentes vagae, immo beluae habitant ferocissimae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:2)
Filii Ionadab, qui vinum et siceram non bibebant, qui habitabant in tentoriis et, quas nox conpulerat, sedes habebant, scribuntur in psalmo, quod primi captivitatem sustinuerint, quia exercitu Chaldaeorum vastante Iudaeam urbes introire conpulsi sunt.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 7:33)
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)
"ergo omnes peribunt, qui in urbibus habitant?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION