라틴어 문장 검색

ad tertium genus quaestionis, in quo quale sit quaeritur, in comparationem ea cadunt quae paulo ante in comparationis loco enumerata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 23장 3:1)
inscriptiones habuisse videtur quales nunc GV1 praebent), initio M. TVLLII CICERONIS TVSCVLANARVM INCIPIT LIBER PRIMVS similiterque ante proximos libros nisi quod ibi LIBER SECVNDVS etc.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말208)
).) Varias lectiones vel notas marginales in X adscriptas fuisse declarant loci quales sunt 452,11:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말218)
V2, vel p. 338,21 ubi Vc solus addit verba eas quae rebus percipluntur venereis detrahens, qualia Epicuro reddenda esse iam Usener fr.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말253)
hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 20:1)
cum autem nihil erit praeter animum, nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 46:2)
Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione comprehendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:1)
quasi vero intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 49:2)
si enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore liberatum cogitatione complecti possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:4)
Dicaearchus quidem et Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 50:5)
Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet, dic quaeso, ne esse quidem se sciet, ne moveri quidem se?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 52:1)
cumque nihil esset . . . , ut omnibus locis a Platone disseritur - nihil enim putat esse, quod oriatur et intereat, idque solum esse, quod semper tale sit quale est (ἰδέαν appellat ille, nos speciem) - , non potuit animus haec in corpore inclusus adgnoscere, cognita attulit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 57:1)
si quid sit hoc non vides, at quale sit vides;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:7)
' Ubi igitur aut qualis est ista mens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 65:9)
- ubi tua aut qualis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 66:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION