라틴어 문장 검색

Ideo magnus animus conscius sibi melioris naturae dat quidem operam, ut in hac statione qua positus est, honeste se atque industrie gerat, ceterum nihil horum, quae circa sunt, suum , sed ut commodatis utitur, peregrinus et properans.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 18:6)
Quod, si pauci facerent, nollemus imitari, cum plures facere coeperunt, quasi honestius sit, quia frequentius, sequimur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 6:5)
turpe est nullos esse, qui occurrentis via deiciant, aut qui honestum hominem venire magno pulvere ostendant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:2)
Quanto satius est rectum sequi limitem et eo se perducere, ut ea demum sint tibi iucunda, quae honesta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 12:4)
illa quemadmodum de beata vita, quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 4:2)
et exercet illum et acuit et utique aliquid acturum occupatione honesta tenet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 21:3)
quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
(세네카, 아가멤논 6:16)
Torpent ecce ingenia desidiosae iuuentutis nec in unius honestae rei labore uigilatur:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:1)
quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 14:13)
Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat quod semper fuit, aut poenam sentiat si esse desierit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:3)
eo deducta es, ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam mori.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 3:20)
atqui quid interest, nisi quod honestius tunc maritum defenderes quam nunc raptorem defendis?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 4:11)
utra optio honestior sit, utra iustior, utra utilior.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 8:4)
a patre illam esse honestam condicionem nuptiarum inuentam, cum alio nullo modo posset;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 8:9)
Omnes honestam matrem puellae dederunt, omnes dixerunt qua misericordia discessisse motam, qua amore.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION