라틴어 문장 검색

quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo occulte temptando animum, dein satis explorata levitate blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae loci cui praepositus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 239:1)
igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte illo loco praepositus, postquam quieta omnia circa se vidit, alias partes eo tumultu personare ut captae urbis interdum excitaretur clamor, veritus ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac signa inferret, praesidium ad arcem, unde maxime terribilis accidebat sonus, traducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 243:2)
tum in forum citatis senatoribus obsides imperavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 366:2)
quos ubi effusos consul videt, tribuno militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat ut equites legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 616:1)
id tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi erat, conloquiis absumptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 74:2)
et ut vim imperii abstulerant, ita speciem dicto parentium ultro ipsi imperantes servabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 363:1)
in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 368:1)
quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non contenti si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris vestri ad eos quibus servus cui imperarent numquam fuerat, Romanus exercitus detulistis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 415:1)
Africam Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 432:3)
itaque imperat Laelio ut per colles quam occultissimo itinere circumducat equites segregetque quantum possit equestrem a pedestri pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 491:1)
ceterum se neque arma iis adempturum neque obsides imperaturum - quippe ea pignera timentium rebellionem esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 507:1)
ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano adsequitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 510:1)
"illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne tuam quidem gloriam bono publico praeponam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 604:1)
frumentum Siculorum civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 15:2)
Cornelio tribuno militum imperat equites per patentes in hostium acie vias permittere equos iubeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION