라틴어 문장 검색

Etiam P. Sulpici eloquentiam accusatio illustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:7)
Atque etiam hoc praeceptum officii diligenter tenendum est, ne quem umquam innocentem iudicio capitis arcessas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:1)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
In iis tamen, qui se adiuvari volent, non ne affligantur, sed ut altiorem gradum ascendant, restricti omnino esse nullo modo debemus, sed in deligendis idoneis iudicium et diligentiam adhibere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 83:2)
Quodsi etiam bonus erit vir, ne impediant divitiae, quo minus iuvetur, modo ne adiuvent, sitque omne iudicium, non quam locuples, sed qualis quisque sit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 94:12)
Ab hoc igitur genere largitionis, ut aliis detur, aliis auferatur, aberunt ii, qui rem publicam tuebuntur, in primisque operam dabunt, ut iuris et iudiciorum aequitate suum quisque teneat et neque tenuiores propter humilitatem circumveniantur neque locupletibus ad sua vel tenenda vel recuperanda obsit invidia, praeterea, quibuscumque rebus vel belli vel domi poterunt, rem publicam augeant imperio, agris, vectigalibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 112:1)
Exstincto enim senatu deletisque iudiciis quid est quod dignum nobis aut in curia aut in foro agere possimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 3:3)
Quamquam Africanus maiorem laudem meo iudicio assequebatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 5:1)
Quam ob rem de iudicio Panaeti dubitari non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 14:1)
Nam quod ad Phalarim attinet, perfacile iudicium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 38:1)
Emolumenta enim rerum fallacibus iudiciis vident, poenam non dico legum, quam saepe perrumpunt, sed ipsius turpitudinis, quae acerbissima est, non vident.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 44:3)
Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:5)
Atque iste dolus malus et legibus erat vindicatus, ut tutela duodecim tabulis, circumscriptio adulescentium lege Plaetoria, et sine lege iudiciis, in quibus additur EX FIDE BONA.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:3)
Reliquorum autem iudiciorum haec verba maxime excellunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:4)
Adducta res in iudicium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION