라틴어 문장 검색

ala equitum dispersa lato campo, quibusdam, ut occurrerent, per obliqua tendentibus, quinque hostes sequebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 443:2)
munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
latum ad populum est ne C. Servilio fraudi esset quod patre, qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus plebis atque aedilis plebis fuisset contra quam sanctum legibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 264:1)
ex auctoritate patrum latum ad populum esse cuius vellent imperium in Africa esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 536:1)
Porta ea, velut in ore urbis posita, maior aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra eam extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique hostium liberum spatium praeberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 264:2)
lacus moenia cingit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 456:1)
sed ad loci angustias, haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 208:1)
inermis Quinctius cum fratre et duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et unus ex purpuratis latus cingebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:3)
rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda nullo contra dicere audente omnium Boeotiae civitatum suffragiis accipitur iubeturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 16:1)
simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 94:1)
quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 207:1)
ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 313:1)
aeris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 465:2)
si, quod cuique privatim officiet ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit rogare leges, quas mox abrogare in quos latae sunt possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 29:3)
nondum lex Oppia ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION