라틴어 문장 검색

dicam, si illud mihi tecum converterit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 6:2)
Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:2)
Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 18:1)
Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 1:5)
Sed ut more meo cum aliquo munusculo epistulam mittam, verum est, quod apud Athenodorum inveni:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 5:1)
Iam clausulam epistula poscit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 8:1)
Sed iam debeo epistulam includere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 12 10:1)
Sed iam finem epistulae faciam, si illi signum suum inpressero, id est aliquam magnificam vocem perferendam ad te mandavero.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 16:1)
Seneca Lucilio suo salutem Mos antiquis fuit usque ad meam servatus aetatem, primis epistulae verbis adicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 151)
Iam ab initio, si te bene novi, circumspicies, quid haec epistula munusculi attulerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 7:1)
Poteram hoc loco epistulam claudere, nisi te male instituissem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 11:1)
Hoc certe in his epistulis ait, quas scripsit Charino magistratu ad Polyaenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 9:2)
Sed iam incipiamus epistulam conplicare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 14:1)
Seneca Lucilio suo salutem Exulto, quotiens epistulas tuas accipio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 191)
Redige te ad parva, ex quibus cadere non possis, idque ut libentius facias, ad hoc pertinebit tributum huius epistulae, quod statim conferam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 20 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION