라틴어 문장 검색

nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장10)
integrum equitem equosque per ora et alveos fluminum media in Germania fore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장8)
is medius inter Visurgim et collis, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장2)
medii inter hos Cherusci collibus detrudebantur, inter quos insignis Arminius manu voce vulnere sustentabat pugnam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장6)
igitur legio medio, leves cohortes duaeque alae in cornibus locantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 52장9)
atque ipsa, donec mediae Pisoni spes, sociam se cuiuscumque fortunae et si ita ferret comitem exitii promittebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 15장3)
medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis imponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, in latere et saepe a tergo erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장4)
ea Caesar octo post annos rettulit, medium tempus varie arguens, etiam si tormenta pervicacia servorum contra evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장8)
scilicet medio triennio defuerat tempus subeundi iudicium consulari seni, tot consularium parenti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 23장3)
in cuius transgressu multum certato pervicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장5)
postquam adolevit, sectator quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto vacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra modum humanum et audita est vox 'tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro consule venies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장2)
Tunc composito agmine incedunt, cuius frontem et terga Aorsi, media cohortes et Bosporani tutabantur nostris in armis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장1)
exim in Siracos pergunt, et transgressi amnem Pandam circumveniunt urbem Vspen, editam loco et moenibus ac fossis munitam, nisi quod moenia non saxo sed cratibus et vimentis ac media humo adversum inrumpentis invalida erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장3)
incuria operis manifesta fuit, haud satis depressi ad lacus ima vel media.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장2)
Tunc medio diei tertium ante Idus Octobris, foribus palatii repente diductis, comitante Burro Nero egreditur ad cohortem, quae more militiae excubiis adest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION