라틴어 문장 검색

At Figulus, cui cura deos secretaque coeli Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis Aequaret visu, numerisque moventibus astra, Aut hic errat, ait, nulla cum lege per aevum Mundus, et incerto discurrunt sidera motu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:1)
Nam mitis in alto Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret, Et coelum Mars solus habet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:13)
Atque aliquis, magno quaerens exempla timori, Non alios, inquit, motus tunc fata parabant, Cum post Teutonicos victor Libycosque triumphos Exsul limosa Marius caput abdidit ulva.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:1)
Avulsae cecidere manus, exsectaque lingua Palpitat, et muto vacuum ferit aera motu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:78)
At non magnanimi percussit pectora Bruti Terror, et in tanta pavidi formidine motus Pars populi lugentis erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:1)
Tunc pectore curas Expulit armorum, pacique intentus agebat, Quoque modo vanos populi conciret amores, Gnarus et irarum caussas, et summa favoris Annona momenta trahi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:30)
Non pondera rerum, Non momenta sumus, numquam felicibus armis Usa manus, patriae primis a sedibus exsul, Et post translatas exustae Phocidos arces Moenibus exiguis alieno in litore tuti, Illustrat quos sola fides.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:19)
Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
cetera bello Fata dedit variis incertus motibus aer.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:29)
Omnibus incerto venturae tempore vitae, Par animi laus est, et quos speraveris annos Perdere, et extremae momentum abrumpere lucis, Accersas dum fata manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:41)
Ipse sub aurorae primos excedere motus Signa iubet castris, multum frustraque rogatus Ut Libycas metuat fraudes, infectaque semper Punica bella dolis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:10)
Quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum Saxa quatit pulsu, rigidos vexantia frenos Ora terens, spargitque iubas, et subrigit aures, Incertoque pedum pugnat non stare tumultu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:19)
Momentumque fuit mutatus Curio rerum, Gallorum captus spoliis, et Caesaris auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:62)
798 At procul extremis terrarum Caesar in oris Martem saevus agit, non multa caede nocentem, Maxima sed fati ducibus momenta daturum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권30)
An vos momenta putatis Ulla dedisse mihi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:71)

SEARCH

MENU NAVIGATION