라틴어 문장 검색

est invisibilis donum Patris edere natum visibilem, per quem valeat Pater ipse videri, nec solis sanctorum oculis, sed lumine cassis caecorum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 348)
non Pater in carnem descendit, sed Patris arcem sumpta caro ascendit, Natus per utrumque cucurrit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 365)
numquam detracto nomine Nati appellare Patrem, Patris et sine nomine numquam Natum nosse Deum, numquam nisi Sanctus et unus Spiritus intersit Natumque Patremque vocare;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 377)
nec Pater ipse autem qui Filius, ut, quia natum scimus ab innato, vere Pater et sata vere sit suboles, nec sit genitor sibi Filius ipse.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 379)
qui, si Pater olim non fuit, et serum genuit post tempora Natum, fit novus, inque novum ius proficit, absit, ut umquam plenus proficiat, qui non eget incremento.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 390)
et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 391)
ille coaeternus Patris est et semper in ipso, nec factus sed natus habet quodcumque paternum est, haec similis velut umbra Dei est.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3263)
solus labe caret peccati conditor orbis, ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus, solus et exceptus tormentum admittere triste inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi, exsortem dic esse animam crucis atque doloris, si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti, quae peccare valet, valet et succumbere poenae.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3297)
apicem deinde ardui montis petit, visurus inde conglobatum turbidae fumum ruinae cladis et dirae struem, tectus flagellis multinodis germinis, nato et repente perfruens umbraculo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium37)
"aequanda nam stellis sua cognovit olim germina primus sator credentium, nati inmolator unici."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae15)
"advenio fugiens, praebete latebras, occultate senem nati feritate tyranni deiectum solio, placet hic fugitivus et exul ut lateam, genti atque loco Latium dabo nomen, vitibus incurvum, si qua est ea cura, putandis procudam chalybem, necnon et moenia vestri fluminis in ripa statuam Saturnia vobis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권37)
"partem tibi, nate, reservo"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2384)
Forte prophetarum nati dum ligna reddunt fluminis in ripa, cecidit discussa bipennis.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Filii Prophetarum1)
Pervigiles pastorum oculos vis luminis inplet angelici natum celebrans de virgine Christum.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Ab Angelis pastores admoniti1)
nostra itidem diros urente propagine natos pectora parturiunt, versis qui protinus in nos morsibus insuescunt gignentum vivere poenis;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1142)

SEARCH

MENU NAVIGATION