라틴어 문장 검색

et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias volo Christi dextera opitulante numquam me toleraturum animi servitutem, compertissimum tenens bipertitam super his moribus hominum esse censuram, nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant, inter quae ipse decerno satis illius iacere personam, cuius necesse est latere sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
Sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr6)
natos genuisse necesse est, elegisse iuvat, tenero sic blandus Achilli semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron, nec senior Peleus natum comitatus in arma Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus37)
"prius haec tamen arma necesse est experiare domi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권176)
Aut necesse est ipsum te vilem habeas aut pecuniam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, A46)
Necesse est multos timeat, quem multi timent.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N3)
Pati necesse est multa mortalem mala.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P5)
Mori necesse est, sed non quotiens volueris.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 319)
Necesse est maximorum minima esse initia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 48)
Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari, et simul error inpegerit, exinde iam tradux proficiet incesti serpente genere cum scelere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:2)
Inprimis quidem necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem deum et mancipem quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 2:1)
Necesse est igitur pauca de Christo ut deo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 2:3)
quem necesse est suspiciamus ut eum quem dominus noster elegit, ut merito dixerim:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:2)
Adeo pietas et religio et fides imperatoribus debita non in huiusmodi officiis consistit quibus et hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi, sed in his moribus quibus divinitas imperat tam vere quam circa omnes necesse habent exhiberi.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 36장 1:3)
Quid mirum, si necesse est?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION