라틴어 문장 검색

commendo igitur varios iudicio tuo nostri pectoris motus, minime ignarus, quod ita mens pateat in libro velut vultus in speculo, dictavi enim quae-piam hortando, laudando plurima et aliqua suadendo, maerendo pauca iocandoque nonnulla.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 2:2)
qui constellatione percontantis inspecta pariter annum mensem diemque dixerunt, quos, ut verbo matheseos utar, climactericos esset habiturus, utpote quibus themate oblato quasi sanguinariae geniturae schema patuisset, quia videlicet amici nascentis anno, quemcumque clementem planeticorum siderum globum in diastemata zodiaca prosper ortus erexerat, hunc in occasu cruentis ignibus inrubescentes seu super diametro Mercurius asyndetus seu super tetragono Saturnus retrogradus seu super centro Mars apocatastaticus exacerbassent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 9:2)
unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:2)
at tamen erectumque genas oculisque vagantem nullaque virginei servantem signa pudoris defigit comitique obliquo lumine monstrat, quod nisi praecipitem blando complexa moneret Deidamia sinu nudataque pectora semper exsertasque manus umerosque in veste teneret et prodire toris et poscere vina vetaret saepius et fronti crinale reponeret aurum, Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:40)
"o magni genitor rectorque profundi, aspicis in quales miserum patefeceris usus aequor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권25)
at intra Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis fratribus, hic hominum nullos experta cruores spicula nec truncae bellis genialibus orni aut consanguineos fracti crateres in hostes, sed pharetrae insontes et inania terga ferarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권45)
cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos impetus et tantis calcaribus ilia late suffectura patent;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, equus maximus Domitiani Imp.21)
extra autem niveo qui margine caerulus amnis vivit et in summum fundo patet omnis ab imo, cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus suadeat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci32)
abruptis etiam nunc flebile venis vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae, cum iam egomet cantus et verba medentia saevus consero.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus3)
armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum aera respirat pelago circumflua Nesis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis32)
docti largius evagentur amnes, et plus Aoniae virete silvae, et, si qua patet aut diem recepit, sertis mollibus expleatur umbra.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam3)
"cur plus, ardua, casibus patetis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam28)
solet hoc patere limen ad nuptas redeuntibus maritis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam40)
"felix, cui magna patrem cervice vehenti sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum69)
Sic Ianus clausoque libens se poste recepit, tune omnes patuere dei laetoque dederunt signa polo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Septimus Decimus Consulatus Imp. Aug. Germanici22)

SEARCH

MENU NAVIGATION