라틴어 문장 검색

Florida tellus, cum volo, siccatis arescit languida sucis, cum volo, fundit opes, scopulique atque horrida saxa Niliacas iaculantur aquas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:20)
nil metuit licito fusa puella toro.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 22:5)
fusa dein simulans aqua Miscere illius antidoto se toxicum, Ebibere iussit ipsum posito praemio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.3)
Eques Romanus a servo eius, ut transitum daret, manu leviter admonitus convertit se nec servum, a quo erat tactus, sed ipsum Macedonem tam graviter palma percussit ut paene concideret.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 7:1)
Ego per eadem loca invenio fossam a rege percussam, sed incertum utrum ad colligendum umorem circumiacentium agrorum an ad committendum flumini lacum;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 41 4:1)
Non quae submersis ratibus saturata Charybdis Fundit et effusas ore receptat aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1616)
In flammam flammas, in mare fundis aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 226)
Aversumque diem mensis furialibus Atrei, Duraque percussam saxa secuta lyram?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1230)
illius lacrimis, quas arbore fundit odora, unguimur, et dominae nomina gutta tenet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:192)
mihi fundat avitum consulibus priscis condita testa merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 101:2)
reticuloque pilae leves fundantur aperto, nec, nisi quam tolles, ulla movenda pila est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 73:2)
cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda, stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 162:2)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis, qui cum Fortuna terga dedere fugae, cum feriant unum, non unum fulmina terrent, iunctaque percusso turba pavere solet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 25)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)

SEARCH

MENU NAVIGATION