라틴어 문장 검색

quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
una res est, quod numquam eam uoluisse nubere post priorem maritum, sed meis carminibus coactam dixere;
(아풀레이우스, 변명 65:5)
"nubere illam uelle et debere scio, sed quem eligat nescio."
(아풀레이우스, 변명 68:1)
uelle se mecum proficisci.
(아풀레이우스, 변명 70:12)
nimis multa oratio est, si uelim memorare, quae ego contra responderim, quam diu et quotiens inter nos uerbigeratum sit, quot et qualibus precibus me adgressus haud prius omiserit quam denique impetrarit, non quin ego Pudentillam iam anno perpeti adsiduo conuictu probe spectassem et uirtutium eius dotes explorassem, sed utpote peregrinationis cupiens impedimentum matrimoni aliquantisper recusaueram.
(아풀레이우스, 변명 71:10)
mox tamen talem feminam nihilo segnius uolui quam si ultro appetissem.
(아풀레이우스, 변명 71:11)
Hisce auditis exacerbatus aquariolus iste uxoris suae ita ira extumuit, ita exarsit furore, ut in feminam sanctissimam et pudicissimam praesente filio eius digna cubiculo suo diceret, amatricem eam, me magum et ueneficum clamitaret multis audientibus (quos, si uoles, nominabo):
(아풀레이우스, 변명 76:1)
an sola Phaedra falsum epistolium de amore commenta est, ac non omnibus mulieribus haec ars usitata est, ut, cum aliquid eius modi uelle coeperunt, malint coactae uideri?
(아풀레이우스, 변명 77:2)
postremo quid uis, sanam an insanam fuisse, dum scriberet?
(아풀레이우스, 변명 78:1)
possum, si uelim, pluribus, sed mitto dialectica.
(아풀레이우스, 변명 78:12)
"quid uultis amplius?"
(아풀레이우스, 변명 80:12)
litteris uinco, quarum si uultis extremam quoque clausulam audire, non inuidebo.
(아풀레이우스, 변명 82:2)
Fuit et illa commenticia epistula neque mea manu scripta neque uerisimiliter conficta, qua uideri uolebant blanditiis a me mulierem sollicitatam.
(아풀레이우스, 변명 85:2)
immo si uerum uelis, uxor ad prolem multo auspicatius in uilla quam in oppido ducitur, in solo uberi quam in loco sterili, in agri cespite quam in fori silice.
(아풀레이우스, 변명 86:7)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION