라틴어 문장 검색

In plerisque civitatibus, maxime Nicomediae et Nicaeae, quidam vel in opus damnati vel in ludum similiaque his genera poenarum publicorum servorum officio ministerioque funguntur, atque etiam ut publici servi annua accipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 2:1)
Nam et reddere poenae post longum tempus plerosque iam senes et, quantum affirmatur, frugaliter modesteque viventes nimis severum arbitrabar, et in publicis officiis retinere damnatos non satis honestum putabam;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 3:1)
Memor ergo propositi tui legatum quidem retinendum, psephisma autem mittendum putavi, ut simul et sumptus levaretur et impleretur publicum officium.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 43 2:1)
Vereor enim ne aut excessisse aut non implesse officii mei partes videar.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 47 3:2)
cum sua sponte Nicaeae, ubi me invenerat, biduo substitisset, longiorem moram faciendam, domine, non putavi, primum quod incertum adhuc erat, quando libertus tuus Lycormas venturus esset, deinde quod ipse proficiscebar in diversam provinciae partem, ita officii necessitate exigente.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 1:1)
Uxori enim meae audita morte avi volenti ad amitam suam excurrere usum eorum negare durum putavi, cum talis officii gratia in celeritate consisteret, sciremque te rationem itineris probaturum, cuius causa erat pietas.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 120 2:1)
TRAIANUS PLINIO Merito habuisti, Secunde carissime, fiduciam animi mei nec dubitandum fuisset, si exspectasses donec me consuleres, an iter uxoris tuae diplomatibus, quae officio tuo dedi, adiuvandum esset, cum apud amitam suam uxor tua deberet etiam celeritate gratiam adventus sui augere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1211)
Militis officium longa est via;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 98)
mercede soluta Non manet officio debitor ille tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1030)
Officium pauper numeret studiumque fidemque;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1039)
Sive amat, officio fit miser ille tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 243)
Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende Concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 813)
Officio est illi poena reperta suo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 325)
At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho, Ter Libas officio continuata meo est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 712)
quaelibet officio causa sit apta tuo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:97)

SEARCH

MENU NAVIGATION