라틴어 문장 검색

Consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus agmini, cum quinquaginta fere equitibus Venusiam perfugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 594:1)
uno agmine Canusium abituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 603:2)
sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt iter, per hos qui inordinati atque incompositi obstrepunt portis erumpamus!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 607:1)
cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut si nihil obstet, disicias.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 608:2)
et cum in latus dextrum, quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis in maiora castra ad sescenti evaserunt atque inde protinus alio magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 610:1)
dum ibi tempus teritur, interea, cum ex maioribus castris, quibus satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti equites, alii agmine alii palati passim per agros, quod haud minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita hosti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 626:1)
prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam per hostium fuit erumpendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 734:3)
quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis fuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 737:1)
hi, non confecto Praeneste ad diem dilectu, serius profecti domo cum Casilinum ante famam adversae pugnae venissent, et, aliis adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius Cannensis pugnae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 221:1)
semel ultro erumpentis agmine elephantorum opposito prope interclusit trepidosque conpulit in urbem satis multis ut ex tanta paucitate interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 231:1)
Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:1)
nam etsi magna pars animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceterae res, quia nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis ordinem inventae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 314:2)
erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo, repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro lacessenti incussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 335:1)
nec iam aut in agmine aut in castris ullo imperio contineri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 340:1)
vigilia ferme prima tolli iussit signa, silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset, castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis invadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 488:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION