라틴어 문장 검색

hi omnes praeter Milesium Thalen civitatibus suis praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 137:2)
itaque hic doctrina, consilio, eloquentia excellens quadraginta annis praefuit Athenis et urbanis eodem tempore et bellicis rebus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 138:5)
idque princeps Isocrates instituisse fertur, ut inconditam antiquorum dicendi consuetudinem delectationis atque aurium causa, quem ad modum scribit discipulus eius Naucrates, numeris astringeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 173:4)
Principia sumenda ad benevolentiam conciliandam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:3)
harum causarum principia suspiciosa ad acerbitatem ab accusatore ponentur, denuntiabiturque commune insidiarum periculum excitabunturque animi, ut attendant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:1)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
non solum ob eam causam fieri volui, quod erat aequum de re publica potissimum principem rei publicae dicere, sed etiam quod memineram persaepe te cum Panaetio disserere solitum coram Polybio, duobus Graecis vel peritissimis rerum civilium, multaque colligere ac docere, optimum longe statum civitatis esse eum, quem maiores nostri nobis reliquissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 56:4)
Quodsi liber populus deliget, quibus se committat, deligetque, si modo salvus esse vult, optimum quemque, certe in optimorum consiliis posita est civitatium salus, praesertim cum hoc natura tulerit, non solum ut summi virtute et animo praeessent inbecillioribus, sed ut hi etiam parere summis velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 86:1)
si universi videre optimum et in eo consentire possent, nemo delectos principes quaereret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 87:4)
in qua, si in plures translata res sit, intellegi iam licet nullum fore, quod praesit, inperium, quod quidem, nisi unum sit, esse nullum potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 98:12)
domi pluresne praesunt negotiis tuis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 100:9)
'eos, qui pareant principibus, agitari ab eo populo et servos voluntarios appellari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:2)
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus, inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam omnibus notum exordium quam huius urbis condendae principium profectum a Romulo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 6:1)
Fuisse enim quendam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:3)
qui duabus tabulis iniquarum legum additis, quibus, etiam quae diiunctis populis tribui solent conubia, haec illi ut ne plebei cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt, quae postea plebei scito Canuleio abrogata est, libidinoseque omni imperio et acerbe et avare populo praefuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 101:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION