라틴어 문장 검색

Quare et illi communes loci de testibus, de tabulis, de argumentis aliisque similibus magnam vim animis iudicum adferunt, et hi proprii, quibus factum quodque laudamus aut contra, iustum vel iniustum docemus, maius aut minus, asperius aut mitius.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 345:1)
quorum nihil consequetur, si conclusionibus certis et in unam prope cadentibus concisa et contemptum ex humilitate et odium ex quadam severitate et ex copia satietatem et ex similitudine fastidium attulerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 379:2)
nam cum omni virtute, quae in feminas cadit, functa insanabilem attulit marito dolorem, tum aetate tam puellari, praesertim meae comparata, potest et ipsa numerari inter vulnera orbitatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 6:2)
nihil enim sibi adversus me reliquit et infelicem quidem, sed certissimam tamen attulit mihi ex his malis securitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 16:2)
At sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 51:1)
nam et imperitia et et rigor et deformitas adferunt interim frigus, sunt haec actori providenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:2)
Ubi vero animis iudicum vis adferenda est et ab ipsa veri contemplatione abducenda mens, ibi proprium oratoris opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 79:1)
is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 146:2)
singula adferunt errorem, cum pluribus rebus aut hominibus eadem appellatio est (ὁμωνυμία dicitur), ut gallus, avem an gentem an nomen an fortunam corporis significet, incertum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 250:1)
ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 22:3)
venisse commeatus, qui adferantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 245:2)
Et reliqua, ex verborum quae sumuntur quasi , magnum adferunt ornatum orationi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 38:1)
iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 112:1)
plerumque autem multa agentibus accidit, ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera quae domo adferunt cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 263:1)
mirum dictu est nec in promptu ratio, quantum nox interposita adferat firmitatis, sive requiescit labor ille, cuius sibi ipsa fatigatio obstabat, sive maturatur atque concoquitur, quae firmissima eius pars est, recordatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION