라틴어 문장 검색

Verum spatium periculosum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 1:5)
Frictione cottidie utendum totius quidem corporis, praecipue uero uentris et poplitum.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 3:1)
quod fere uere autumnoue fieri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 2:6)
Cum ex toto uero conualuerit, periculose uitae genus subito mutabit et inordinate aget.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 32장 2:3)
Modo uero periculum facit, quodcumque magnum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 8:2)
Ad omnia ista uero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 5장 3:2)
uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:2)
Verus ergo anguli finis utique noscendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 7:6)
Sed ea curatio uere esse debet aut certe ante hiemem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 8:4)
Polypum uero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 10장 1:1)
tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:3)
Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 4:2)
Qua parte uero inhaerebunt, et ab superiore et ab inferiore parte lino uinciendae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 22장 2:3)
Maxilla uero est molle os;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 7:4)
etenim per omnia femur umero, crus uero brachio simile est, adeo ut habitus quoque et decor alterius ex altero cognoscatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION