라틴어 문장 검색

Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, cum blandita viro Procne "si gratia" dixit "ulla mea est, vel me visendam mitte sorori, vel soror huc veniat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:7)
pro di immortales, non amantis mulieris, sed sociae unanimantis, fidentis fuit officium facere quod modo haec fecit mihi, suppositionem pueri quae mihi credidit, germanae quod sorori non credit soror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4149)
Etiam per vim et minas aliquas ex sororibus nostras, necnon sororem praedicti consanguinei nostri comitis Warwici atque complures alias praenobilis foeminas sanguinis regii, nuptas dedit nullis ex cognatis et amicis suis, humilis conditionis hominibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:6)
Nesciit esse soror, vel se servare sororem, [0456A] Dum nimium Cauno Byblis amica fuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:24)
postquam igitur dicendo 'o luce magis dilecta sorori' ostendit nihil sibi sorore esse carius, summam rei ponit, an nuptiae faciendae sint 'solane perpetua maerens carpere iuventa', inde partes rei:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 317)
"ipsa petenda mihi est, ipsam, si maxima Iuno rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque et soror et coniunx, certe soror.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 29:8)
cum ad id moris eius insueta expavisset minor Fabia, risui sorori fuit miranti ignorare id sororem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 357:3)
sororum non tamquam nota sit illis soror, sed ut est in consuetudine.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3222)
urbem soror hanc cernes mire pro voluntate sororis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 473)
cyrene soror propter similitudinem potestatis ait 'soror':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3531)
Matrem, quae cupit esse se sororem, Nec matrem iuvat esse nec sororem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, IV8)
comitemne sororem deest 'illudne quod sprevisti comitem sororem'?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6774)
Scripta "soror" fuerat, visum est delere sororem verbaque correctis incidere talia ceris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:12)
In studiis exemplat eam, factumque sororis Respiciens, eius facto sua facta sigillat, Et quam iamdudum fecit Natura sororem, Fit soror in facto, cumulans ius omne sororis, Namque docet racio, ius postulat, exigit ordo Vt fateatur opus id quod natura fatetur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:3)
umbramque sororum ambitiose dictum pro 'inter arbores de sororibus factas'. et est unum de his, quae habet Vergilius inimitabilia et sua propria:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 1901)

SEARCH

MENU NAVIGATION