라틴어 문장 검색

Scribit Labieno, si rei publicae commodo facere posset, cum legione ad fines Nerviorum veniat. Reliquam partem exercitus, quod paulo aberat longius, non putat exspectandam; equites circiter quadringentos ex proximis hibernis colligit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 46장4)
Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat:
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 49장6)
ad signa convenire et ad se proficisci iuberet, magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas videri Italiae facultates ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 1장3)
Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putavit.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 2장3)
Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 3장5)
Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장5)
Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 7장5)
praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existimate."
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장4)
qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 11장3)
Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장11)
Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장4)
In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장5)
Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet,
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 20장1)
maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari putant.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 21장4)
Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere;
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 23장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION