라틴어 문장 검색

Est profundam scientiam huius poetae in uno saepe reperire verbo, quod fortuito dictum vulgus putaret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 7:1)
Quidam nomen eius animadversum putant, quod potens sit vitae tolerandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 15:1)
Observatum est a sacrificantibus ut, si hostia quae ad aras duceretur fuisset vehementius reluctata ostendissetque se invitam altaribus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 8:1)
Eodem versu non omittendum puto cur saxo vetusto dixerit exstructum templum.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 6:1)
Varro Divinarum libro quarto victorem Herculem putat dictum, quod omne genus animalium vicerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 10:1)
et putant eandem marem ac feminam esse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 2:6)
et ideo vetusta persequentibus quicquid de hoc putatur innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:2)
Idoneis, ut credo, auctoribus certisque ra­tionibus error qui putabatur uterque defensus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 9:1)
et capital putavit, quod in humero suo locum ruga mutasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 5:2)
Taceo quod matronae etiam saltationem non inhonestam putabant:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 5:1)
unde Terentios quoque dictos putat Varro ad Libonem primo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 13:4)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
Dicturumne me putatis ea quae vulgo nota sunt, quod Theocritum sibi fecerit pastoralis operis auctorem, ruralis Hesiodum, et quod in ipsis Georgicis tempestatis serenitatisque signa de Arati Phaenomenis traxerit, vel quod eversionem Troiae cum Sinone suo et equo ligneo ceterisque omnibus quae librum secundum faciunt a Pisandro paene ad verbum transcripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 4:2)
quia, cum tria haec ex aequo inpossibilia putentur, vel Iovi fulmen vel Herculi clavam vel versum Homero subtrahere, quod, etsi fieri posset, alium tamen nullum deceret vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 16:3)
Has copias fortasse putat aliquis divinae illi simplicitati praeferendas:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION