라틴어 문장 검색

Ne nos, cum calido fodiemus viscera ferro, Desperasse putent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:59)
Memor ille doloris Hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:70)
Hac igitur regis trepidat iam Curio fama, Et quod Caesareis numquam devota iuventus Illa nimis castris, nec Rheni miles in undis Exploratus erat, Corfini captus in arce, Infidusque novis ducibus, dubiusque priori, Fas utrumque putat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:71)
nam quae dubias constringere mentes Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est, Seque putat solum regnorum iniusta gravari, Haud retinet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:10)
Caesaris an cursus vestrae sentire putatis Damnum posse fugae?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:69)
An vos momenta putatis Ulla dedisse mihi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:71)
Ah potius, bello ne quid patiaris in isto, Te Caesar putet esse suam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:36)
Illa, rati semper de te sibi conscia voti, Hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit, Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:13)
Sed mentibus unum Hoc solamen erat, quod voti turba nefandi Conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum Sperabat, gaudet monstris mentisque tumultu, Atque omen scelerum subitos putat esse furores.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:57)
Di, quorum curas abduxit ab aethere tellus Romanusque labor, vincat, quicumque necesse Non putat in victos saevum destringere ferrum, Quique suos cives, quod signa adversa tulerunt, Non credit fecisse nefas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:57)
Quidquid fodit Iber, quidquid Tagus extulit auri, Quod legit dives summis Arimaspus arenis Ut rapiant, parvo scelus hoc venisse putabunt.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:17)
Cunctos mutare putares Tellurem patriumque solum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:27)
Qui te nec victos arcere a litore nostro Posse putat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:27)
Nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum, Litore Niliaco socerum iam stare putavi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 2:15)
Quis vestras ulla putet esse nocentes Caede manus?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION