라틴어 문장 검색

ubi omnibus simul pronuntiaretur quid fieret neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo quod imperatum sit alios minus facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 413:1)
et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 532:1)
secundam Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit eo nuntio, et consilio advocato litteras praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit, ceteros manere in praetorio frequentis iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 70:1)
ideo in secundis rebus nihil in quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti credere fortunae, cum quid vesper ferat incertum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 81:3)
exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 367:2)
Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat, expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia gessissent bellum, expertis regiae praedae esse indignabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 409:1)
alterum tantum pediti daturum fuisse credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius favissent, aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 494:2)
equidem serio ac vero ratus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 319)
ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 4123)
At scelesta ego praeter alios meum virum frugi rata, siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 24)
Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus, verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 210)
Inimiciorem nunc utrum credam magis sodalemne esse an Bacchidem, incertum admodumst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 42)
sicut est hic, quem esse amicum ratus sum atque ipsus sum mihi:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 640)
nunc obsecro te hoc unum - quoniam nobis di immortales animum ostenderunt suom, ut qui erum me tibi fuisse atque esse conservom velint, quom antehac pro iure imperitabam meo, nunc te oro per precem - per fortunam incertam et per mei te erga bonitatem patris, perque conservitium commune, quod hostica evenit manu, ne me secus honore honestes quam quom servibas mihi, atque ut qui fueris et qui nunc sis meminisse ut memineris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 172)
etiam cum cavisse ratus est, saepe is cautor captus est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 27)

SEARCH

MENU NAVIGATION