라틴어 문장 검색

Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam ;
(세네카, 행복론, Liber IV 174:1)
" Etiamnunc, ut dicitis, bonus vir omnia recte facit;
(세네카, 행복론, Liber V 69:1)
si omnia recte facit, ingratus esse non potest.
(세네카, 행복론, Liber V 69:2)
An hoc recte faciant et pia voluntate, quaeritur ;
(세네카, 행복론, Liber VI 118:1)
ac recte utriusque dicuntur esse, utriusque enim sunt, sed non eodem modo.
(세네카, 행복론, Liber VII 34:7)
Quamvis enim recte factorum verus fructus sit fecisse nec ullum virtutum pretium dignum illis extra ipsas sit, iuvat inspicere et circumire bonam conscientiam, tum immittere oculos in hanc immensam multitudinem discordem, seditiosam, impotentem, in perniciem alienam suamque pariter exultaturam si hoc iugum fregerit, et ita loqui secum:
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:2)
Parcendum itaque est etiam improbandis civibus non aliter quam membris languentibus, et, si quando misso sanguine opus est, sustinenda est manus, ne ultra, quam necesse sit, incidat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 25:4)
Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:2)
Iam omnibus templis formosius erit, cum illic iustitia conspecta fuerit, cum continentia, cum prudentia, pietas, omnium officiorum recte dispensandorum ratio, humanorum divinorumque scientia.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 56:5)
bonus iudex damnat improbanda, non odit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 97:8)
Atqui hoc dicit, illam extolli vult et deprimi, quoniam laetitia ob recte factum clara magnificaque est, ira ob alienum peccatum sordida et angusti pectoris est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 30:3)
Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:1)
his tamen non ignoscimus id facientibus, quod nisi facerent improbaremus, immo, quod est incredibile, saepe de facto bene existimamus, de faciente male.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 173:3)
Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset, et Hortensius, si orationes eius improbares, simultates tibi in- diceret, et Cicero, si derideres carmina eius, inimicus esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 216:3)
His adiciam fato ista sic et recte eadem lege bonis evenire qua sunt boni.
(세네카, De Providentia, book 1 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION