라틴어 문장 검색

et, quaecumque meo furtim subrepit amori, incidat in saeuas diripienda feras.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 911)
haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 643:1)
adeoque novum sibi ingenium induerat ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque insectatore plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 354:2)
et argumento est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem titulum crudelitatis fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 314:2)
tum vero secundum tam saevum atque inhumanum dictum auditis inquit, Quirites, sicut servis malum minantem militibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 545:1)
quidnam illi consules dictatoresve facturi essent, qui consularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 17:2)
pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior fuisset, si extendi eam dies in longum spatium sivisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 632:1)
ubi saeva orta tempestas est ac turbato maria rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 105:2)
Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam atque acerbam apud milites habuit ut proelio per diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 199:1)
Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 283:1)
facile est post fusos fugatosque quattuor exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum, tot regulos, tot saevas gentes, post receptam totam Hispaniam ita ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res gestas,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 658:2)
Ibi superantem Insanos montes multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta disiecit classem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 519:2)
inde cum superato promuntorio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 522:2)
et tyranno qui umquam fuit saevissimo et violentissimo in suos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:2)
facinus sive eo modo quo censor obiecit, sive, ut Valerius tradit, commissum est, saevum atque atrox:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 522:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION