라틴어 문장 검색

saluata sunt tamen omnia, quae erant Ecgbercti et sociorum eius.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:7)
At uero unus de sociis eius, uocabulo Uictberct, cum esset et ipse contemtu mundi ac doctrinae scientia insignis, (nam multos annos in Hibernia peregrinus anchoreticam in magna perfectione uitam egerat), ascendit nauem, et Fresiam perueniens, duobus annis continuis genti illi ac regi eius Rathbedo uerbum salutis praedicabat, neque aliquem tanti laboris fructum apud barbaros inuenit auditores.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 2:9)
et ut socii eius Heuualdi sint martyrium passi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.2)
Nam cum peremta eorum corpora amni, ut diximus, a paganis essent iniecta, contigit, ut haec contra impetum fluuii decurrentis, per XL fere milia passuum, ad ea usque loca, ubi illorum erant socii, transferrentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:7)
Unde et omnia, quae necesse habebat, habundanter ipsi cum sociis suis, quamdiu secum erant, donabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 2:12)
At Ioseph et ipse castitatis, humilitatis, pietatis, ceterarumque uirtutum exsecutor ac doctor eximius, cum seruitio absoluendus adtonsus esse legitur, patet profecto, quia tempore seruitutis intonsis in carcere crinibus manere solebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:3)
quippe qui quamuis ex parte sui sint iuris, nonnulla tamen ex parte Anglorum sunt seruitio mancipati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:4)
illi etiam tauros primi docuisse feruntur seruitium et plaustro supposuisse rotam.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 128)
Hic mihi seruitium uideo dominamque paratam:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 41)
seruitium sed triste datur, teneorque catenis, et numquam misero uincla remittit Amor, et seu quid merui seu nil peccauimus, urit.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 43)
te nascente nouum Parcae cecinere puellis seruitium et dederunt regna superba tibi.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 112)
Iam faciam quodcumque uoles, tuus usque manebo, nec fugiam notae seruitium dominae, sed Veneris sanctae considam uinctus ad aras:
(티불루스, Elegiae, 3권, Incerti Auctoris21)
inde Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, inde ab initio minime laetus novae origine urbis, et tum nimio plus quam satis tutum esset accolis rem Troianam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 31:1)
itaque, sinos di amant, quoniam non contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam imus, ineamus aliquam viam qua utri utris imperent, sine magna clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 240:2)
nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna quam ipsi fecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 255:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION