라틴어 문장 검색

"Subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 8:10)
"Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, eum praefeci, salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 14:15)
Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pignores ad cetera munia exequenda fecisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 19:1)
Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt flentesque regem deprecantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 8:4)
Occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 4:2)
"Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 14:10)
Rex equite prae- misso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, supervenit et victimis Minervae Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 36:1)
Cuius explendae matura ob- venit occasio.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 2:1)
Neminem metus spesve mutaverat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 15:1)
Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem laeti occasionem exequendi sceleris admotam:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 19:1)
adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 22:1)
Illi tanta spe destituti domos abeunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 24:1)
Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto - quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur - , tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 23:1)
quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 5:2)
Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION