라틴어 문장 검색

circumvectusque classem cum monuisset praefectos navium ut vigilias nocturnas intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem conari, regressus in castra, ut consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum orsus esset, militibus ostenderet et spem potiundae cohortando faceret, contione advocata ita disseruit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 616:2)
quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona capi urbem non posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 641:1)
quarto die quies data;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 719:4)
hunc ordinem laboris quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 720:1)
Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant quique custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis in orientem versa occultus consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 241:1)
custodias vigiliasque in noctem intentius instruunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 427:1)
Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 428:1)
inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit portis ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes vergebat, et Numidis paucis qui in vallo portisque se ostenderent relictis, profectus Apuliam petere intendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 627:1)
vix quod satis ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 671:4)
multorum eo inclinant sententiae ut, dum fessum via ac vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem paucos sibi sumeret dies, tempus pugnae differretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 680:1)
interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere, interceptisque iis consulem ad sese opprimendum . his anxius curis, exstinctis ignibus, vigilia prima dato signo ut taciti vasa colligerent, signa ferri iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 694:1)
ita desertum ab ducibus agmen primo per agros palatur, fessique aliquot somno ac vigiliis sternunt corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 695:2)
nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris gestabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 714:2)
ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et firma esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 9:1)
ubi nihil pacati respondebatur, fossa duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum dividit, ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION