라틴어 문장 검색

Confitebitur ergo multum se debere ei, cuius administratione ac providentia contingit illi pingue otium et arbitrium sui temporis et inperturbata publicis occupationibus quies.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 10:2)
Aliae artes ad ingenium totae pertinent, hic animi negotium agitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 5:6)
Tantum negotii habes, quantum in pestilentia medicus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 7:7)
At in illo loco, in quo vir bonus quaeritur, in quo vir bonus discitur, paucissimi sedent, et hi plerisque videntur nihil boni negotii habere quod agant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:5)
nec artem gubernatoris deteriorem ulla tempestate fieri nec ipsam administrationem artis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 33:2)
Tunc enim ipsius sapientiae negotium agit, quam diximus et alienum bonum esse et suum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 37:3)
Zenon Eleates omnia negotia de negotio deiecit:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:2)
Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 18:5)
Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:4)
Seneca Lucilio suo salutem In epistula, qua de morte philosophi querebaris tamquam et potuisset diutius vivere et debuisset, aequitatem tuam desideravi, quae tibi in omni persona, in omni negotio superest, in una re deest, in qua omnibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 931)
Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:3)
" cum viro tibi negotium est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 14:6)
Aiunt homines plus in alieno negotio videre, vitio hoc illis evenit, quos amor sui excaecat quibusque dispectum utilitatis timor in periculis excutit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 16:1)
Postea videbimus, an tantum dis vacet, ut privatorum negotia procurent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 2:1)
Seneca Lucilio suo salutem Multum mihi negotii concinnabis et, dum nescis, in magnam me litem ac molestiam inpinges, qui mihi tales quaestiunculas ponis, in quibus ego nec dissentire a nostris salva gratia nec consentire salva conscientia possum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 1171)

SEARCH

MENU NAVIGATION