라틴어 문장 검색

quo minus emeritis exiret cursibus annus, restabant nitido iam duo signa deo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권26)
exuitur feritas, armisque potentius aequum est, et cum cive pudet conseruisse manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권151)
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra, quo posses viso dicere
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권163)
urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat, quo brevius muris oppida multa tenent, haec aequata solo est, nullo sub crimine regni, sed quia luxuria visa nocere sua, sustinuit tantas operum subvertere moles totque suas heres perdere Caesar opes, sic agitur censura et sic exempla parantur, cum iudex, alios quod monet, ipse facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권414)
Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas , Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:4)
Utque ferunt caesos sex cum Damasichthone fratres , Intereat tecum sic genus omne tuum . Addidit ut fidicen miseris sua funera natis, Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae . Utve soror Pelopis , saxo dureris oborto , Et laesus lingua Battus ab ipse sua . Aera si misso liquidum iaculabere disco, Quo puer Oebalides , ictus ab orbe cadas . Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos, Omnis Abydena sit tibi peior aqua . Comicus ut mediis periit , dum nabat , in undis, Et tua sic Stygius strangulet ora liquor . Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor, Contacta pereas , ut Palinurus , humo . Utque cothurnatum vatem tutela Dianae, Dilaniet vigilum te quoque turba canum . Aut ut Trinacrius , salias super ora gigantis , Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:1)
quo sola timorem ferre modo posses?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:8)
sed et os et lingua volenti dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 45:6)
Cum quo dum pascua lustro, ecce lacu medio sacrorum nigra favilla ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:6)
tollor eo capioque novi spectacula cursus, quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso vulnere visa fera est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:13)
Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum flexit et admonita est haec illis posse relinqui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 28:11)
Utque securi saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat, quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 41:4)
inque latus campi, quo tardius illa rediret, iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:19)
quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae admotum terrae, iam quod cognoscere posset, cernit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:8)
Nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossas munimine cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi armandique modo, mittor, quo postulat usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION