라틴어 문장 검색

quod alioqui factitatum adhuc et esse necessarium dicitur, quia sit aliquanto melius honestorum hominum liberos quam e plebe in curiam admitti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 79 3:2)
Te, domine, rogo ut me in hoc praecipue genere cognitionis regere digneris, cum alioqui magna sit exspectatio, ut necesse est in ea re quae et in confessum venit et exemplis defenditur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 81 8:1)
Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 44:4)
Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:2)
Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, non tamen ausorum semper memor esse meorum, et, quia desierim, leviter voluisse videbor aut etiam temptasse illum insidiisque petisse;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:22)
Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:2)
Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:3)
quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi, consiliis cessere meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 31:6)
Quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam Cercopum exosus gentisque admissa dolosae, in deforme viros animal mutavit, ut idem dissimiles homini possent similesque videri, membraque contraxit naresque a fronte resimas contudit et rugis peraravit anilibus ora totaque velatos flaventi corpora villo misit in has sedes nec non prius abstulit usum verborum et natae dira in periuria linguae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 14:3)
quippe notam linguae bacis oleaster amaris exhibet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:7)
quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 10:6)
quippe relegatus, non exul, dicor in illo, privaque fortunae sunt ibi verba meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 162)
et tamen intus mixta facit Graecis barbara turba metum, quippe simul nobis habitat discrimine nullo barbarus et tecti plus quoque parte tenet, quos ut non timeas, possis odisse videndo pellibus et longa pectora tecta coma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1014)
quippe mea est umeris fulta ruina tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 133)
9. Eodem tempore Bartholomaeus in lucem evocavit radices ethicas spiritalesque ambitalium quaestionum, quae nos concitant ad eas expediendas non modo per technicam artem, verum etiam per hominis mutationem, quoniam alioquin solummodo indicia aggrediemur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION