라틴어 문장 검색

inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 465:1)
postremo ita de bello et pace quaeri ut inter omnes conveniat, nec turpius quicquam esse quam sine certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro dignitate ac maiestate omnem fortunam expertum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 538:1)
at hercule nunc non de ultimis Indiae oris sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam indixisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 566:1)
postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo ignorantium opportunitates suas accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 594:1)
inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent, facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus possent, conversuros aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 623:3)
quibus fusis cum gravis ab tergo instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re maximo usui fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 644:3)
aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in certamine fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 671:1)
non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique ingentibus obligati beneficiis, quidam vim superbiamque experti Persei, laeti eam famam accepere, non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus ludicris volgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 692:2)
quibus sine certamine receptis urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 703:2)
breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 710:1)
stetit paulisper Perseus in tumulis, elici posse ratus ad equestre certamen Romanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 713:1)
ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad proximum praesidium, ratus haud magno certamine opprimi posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 720:1)
ibi quoque inter factiones erat certamen:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 194:2)
qui ex quo castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 39:2)
et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 39:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION