라틴어 문장 검색

Adeo quid simile philosophus et Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 17:3)
Inde igitur philosophi sitim ingenii sui ligaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:4)
Nec mirum, si vetus instrumentum ingenia philosophorum interverterunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:1)
Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:3)
Sic enim et poetae et philosophi tribunal apud inferos ponunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:2)
Unde haec, oro vos, philosophis aut poetis tam consimilia?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:6)
Age iam, si qui philosophus adfirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute distorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi propterea?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 1:1)
Noverunt et philosophi diversitatem arcani et publici ignis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 48장 14:1)
Hae sunt quae in nobis solis praesumptiones vocantur, in philosophis et poetis summae scientiae et insignia ingenia.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 49장 1:1)
o philosophi magnanimitatem, qui de tali exitu suo etiam iocabatur!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 6:5)
Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitas dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 28장 1:12)
Sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas aut non in pristina corpora redituras adfirmabant?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 1:12)
Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:3)
seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:4)
Ut autem in his, quae scripsi, uel tibi, uel ceteris auditoribus siue lectoribus huius historiae occasionem dubitandi subtraham, quibus haec maxime auctoribus didicerim, breuiter intimare curabo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION