라틴어 문장 검색

" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)
. Sed ut omisso principio rem ipsam adgrediar, " beata," inquiunt, "vita constat ex actionibus rectis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 3:4)
ergo ad beatam vitam praecepta sufficiunt."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 3:6)
" Si honesta," inquit, " actio ex praeceptis venit, ad beatam vitam praecepta abunde sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 6:1)
Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 35:3)
valentior enim omni fortuna animus est et in utramque partem ipse res suas ducit beataeque ac miserae vitae sibi causa est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 2:4)
Sed ne et ipse, dum aliud ago, in philologum aut grammaticum delabar, illud admoneo, auditionem philosophorum lectionemque ad propositum beatae vitae trahendam, non ut verba prisca aut ficta captemus et translationes inprobas figurasque dicendi, sed ut profutura praecepta et magnificas voces et animosas, quae mox in rem transferantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 34:1)
Turpe est beatam vitam in auro et argento reponere, aeque turpe in aqua et polenta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 18:5)
" Isto modo," inquiunt, " nec beate vivere bonum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 4:2)
Honestum est perfectum bonum, quo beata vita completur, cuius contactu alia quoque bona fiunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 10:5)
ille, quem nos et populo et fortunae subduximus, beatus introsum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 11:3)
Hinc intellecta est illa beata vita secundo defluens cursu, arbitrii sui tota.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 11:6)
illa quemadmodum de beata vita, quemadmodum de virtute, de honesto, sic et de bono maloque constituit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 4:2)
Vides in quanta ignorantia veritatis versetur et quam humi sublimia ac divina proiecerit, apud quem de summo, bono malo, iudicat tactus, " Quemadmodum," inquit, " omnis scientia atque ars aliquid debet habere manifestum sensuque conprehensum, ex quo oriatur et crescat, sic beata vita fundamentum et initium a manifestis ducit et eo, quod sub sensum cadat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 5:3)
Nempe vos a manifestis beatam vitam initium sui capere dicitis."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION