라틴어 문장 검색

non cunctos illos tenues et circumspectos vi, sublimitate, impetu, cultu, conpositione superavit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 189:3)
tum cogitent, quantam petant, nullus sit hoc proposito praemio labor recusandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 257:2)
Fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse!
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장8)
Exploratis omnibus, quae mox usui fore ducebat, eadem regreditur, non temere, uti ascenderat, sed temptans omnia et circumspiciens.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장6)
Diu cogita, an tibi in amicitiam aliquis recipiendus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 2:5)
Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules numerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:4)
Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:1)
Cogitate nihil praeter animum esse mirabile, cui magno nihil magnum est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 5:7)
Qui se spectat et propter hoc ad amicitiam venit, male cogitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:3)
O felicem illum, qui non praesens tantum, sed etiam cogitatus emendat!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 9:5)
Illud praesta mihi, ut, quotiens circumsteterint, qui tibi te miserum esse persuadeant, non quid audias, sed quid sentias, cogites et cum patientia tua deliberes ac te ipse interroges, qui tua optime nosti:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:1)
aut verbum aliquod dubiae significationis detorquet in peius aut maiorem sibi offensam proponit alicuius quam est, et cogitat non quam iratus ille sit, sed quantum liceat irato.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:2)
Circumspice tecum singulos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 17:1)
Cogita hoc loco carcerem et cruces et eculeos et uncum et adactum per medium hominem, qui per os emergeret, stipitem et distracta in diversum actis curribus membra, illam tunicam alimentis ignium et inlitam et textam, et quicquid aliud praeter haec commenta saevitia est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 5:1)
Circumspiciendum ergo nobis est, quomodo a vulgo tuti esse possimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION