라틴어 문장 검색

Si mereor praemium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Fortis nolens ad patrem fortem redire.13)
meriti praestiti, ut merui quoque, item quique sui memores aliquos fecere merendo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2541)
et mala Nasonem, quoniam meruisse videtur, si non ferre doles, at meruisse dole.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 736)
haec autem figura et versa vice fit, ut intellegamus ab eo quod sequitur id quod praecedit, ut meritaeque expectent praemia palmae palmam pro virtute posuit, quae praemium meretur et palmam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2094)
Hoc merui, Fabiane, toga tritaque meaque, Ut nondum credas me meruisse rudem?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI4)
Video etiam, cum sit egregium et mereri beneficia et dare, utramque te laudem simul assecuturum, si quod ipse meruisti alii tribuas.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 3:1)
Si quem moveat inclinatio propria ut favore suo minus merentem impertiat in caussa gratiae, abstineat saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:4)
Aspicias ergo, domina mea, quanta est amare afflictio nolentis quantisque subiiciatur angustiis, et quantum decus mereantur et gloriam quae amoris portam intrare non clausere volentibus, ut vestrae opinionis errore deposito praedicta mereamini suscipere praemia et praefatas angustias declinare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:1)
4. Sed cum in bene merentibus fiant comparationes, et in aliis etiam, ut quidam bene quidam melius quidam optime, quidam male quidam peius quidam pessime mereantur, et huiusmodi comparationes non fiant nisi per respectum ad terminum meritorum, quem dignitatem dicimus (ut dictum est), manifestum est ut dignitates inter se comparentur secundum magis et minus, ut quedam magne, quedam maiores, quedam maxime sint;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 16:1)
Et si totius operis allegorice sumpti subiectum est homo, prout merendo et demerendo per arbitrii libertatem est iustitie premiandi et puniendi obnoxius, manifestum est in hac parte hoc subiectum contrahi, et est homo, prout merendo obnoxius est iustitie premiandi.
(단테 알리기에리, Epistolae 104:4)
Amator namque dolosus ab omni meretur femina recusari et nullis ad hoc debet meritis adiuvari, quia, quantalibet sit aliquis probitate praeclarus et quantalibet sapientia decoretur, si fraudulento in amore versetur ingenio, ab ipsius amoris meretur curia propulsari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:7)
quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis - est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure dicendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum - , quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu omnia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 95:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION