라틴어 문장 검색

Alia fortasse minus dignitatem suam praeferunt et, an sint honesta, interprete egent.
(세네카, 행복론, Liber IV 76:1)
Quomodo nulla lex amare parentes, indulgere liberis iubet (supervacuum est enim, in quod imus, impelli), quemadmodum nemo in amorem sui cohortandus est, quem adeo, dum nascitur, trahit, ita ne ad hoc quidem, ut honesta per se petat ;
(세네카, 행복론, Liber IV 79:1)
Quod non facerent, nisi illos honesti et per se expetendi amor cogeret moribus suis opinionem contrariam quaerere et nequitiam abdere, cuius fructus concupiscitur, ipsa vero odio pudorique est ;
(세네카, 행복론, Liber IV 80:2)
est ergo aliquid per se expetendum, cuius te ipsa dignitas ducit, id est honestum.
(세네카, 행복론, Liber IV 91:3)
Quid est autem honestius, quam gratum esse ?
(세네카, 행복론, Liber IV 91:4)
Est videlicet magna in ipso opere merces rei et ad adliciendas mentes hominum ingens honesti potentia, cuius pulchritudo animos circumfundit et delenitos admiratione luminis ac fulgoris sui rapit.
(세네카, 행복론, Liber IV 105:1)
Hoc nostra quoque ratio, si ab exemplari suo non aberrat, servet, ne ad res honestas conducta veniat.
(세네카, 행복론, Liber IV 119:1)
Numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma non proicias et victus quoque velis vincere.
(세네카, 행복론, Liber V 8:3)
Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae virtutis, nisi in altero non habent locum.
(세네카, 행복론, Liber V 57:3)
" Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est;
(세네카, 행복론, Liber V 68:6)
apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo nec beneficio ;
(세네카, 행복론, Liber V 68:7)
Unum est apud nos bonum, honestum.
(세네카, 행복론, Liber V 70:1)
Consule igitur rebus tuis et certam tibi earum atque inexpugnabilem possessionem para honestiores illas, non solum tutiores facturus.
(세네카, 행복론, Liber VI 10:3)
Inhumana ista perverse grati animi natura est contra eum optare, cui honeste deesse non possis.
(세네카, 행복론, Liber VI 121:2)
Ita, quod unum in voto tuo honestum videri poterat, ipsum turpe et ingratum est, nolle debere;
(세네카, 행복론, Liber VI 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION