라틴어 문장 검색

At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 1:1)
ANTE paucos sane aduentus eorum annos heresis Pelagiana per Agricolam inlata, Seueriani episcopi Pelagiani filium, fidem Brittaniarum feda peste commaculauerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.2)
Quis sane pro Uighardo reppertus ac dedicatus sit antistes, libro sequente oportunius dicetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 2:10)
Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilburgae construxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:2)
Sane nullatenus praetereundum arbitror miraculum sanitatis, quod ad ipsum cymiterium Deo dicatae congregationis factum idem libellus refert.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:3)
PRIMIS sane temporibus aduentus eorum in Fresiam, mox ut conperiit Uilbrord datam sibi a principe licentiam ibidem praedicandi, accelerauit uenire Romam, cuius sedi apostolicae tunc Sergius papa praeerat, ut cum eius licentia et benedictione desideratum euangelizandi gentibus opus iniret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XI.2)
Eodem sane anno, quo hi Brittaniam reliquere, antistes eximius Uilfrid post XL et V annos accepti episcopatus diem clausit extremum in prouincia, quae uocatur Inundalum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:7)
et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes vocemur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 56:1)
transfugae agrestes et captivi quidam, pars forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem adferentes - quae et vera erant - pecoris vim ingentem in saltum avium compulsam esse, perpulerunt ut praedatum eo expeditae ducerentur legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 438:1)
si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia essent, ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L. Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret daretque operam ut Philippum in regno contineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 525:1)
ex captivis comperta iis fere congruentia quae in litteris fuerant M. Valerii Messallae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 99:1)
nec id sane haruspici placuisse quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 403:1)
prima pars cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 34:1)
unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque homines adulescentes sane appellent, dum ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo aspectu consilia semper visa, mea usu meliora;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 595:1)
in Gallia nihil sane memorabile ab Sex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 333:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION