라틴어 문장 검색

et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero humidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:3)
Similiter Phryges fabulis et sacrorum administra­tionibus inmutatis circa Matrem Deum et Attinem eadem intellegi praestant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 7:1)
Quis enim ambigat Matrem Deum terram haberi?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 8:1)
Sub eodem simulachro species leonum sunt, eadem ratione terram esse monstrantes qua Phryges finxere Matrem Deum, id est terram, leonibus vehi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 20:1)
Mater M. Bruti, Servilia, cum pretiosum aere parvo fundum abstulisset a Caesare subiciente hastae bona civium, non effugit dictum tale Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:2)
Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:4)
Dic mihi, adolescens, fuit aliquando mater tua Romae?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:4)
Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam — fluvio Tiberinus amoeno In mare prorumpit, ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime — Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem invocare?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 2:1)
Sacra Dionaeae matri divisque ferebam Item:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 2:3)
Matrisque vocavit Nomine Casmillae mutate parte Camillam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 5:2)
TELLUS MATER TEQUE IUPPITER OBTESTOR.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 11:3)
Et luctus habitu proditur, ut in Euryali matre:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:1)
atque adeo non alium ducem secutus quam ipsam rerum omnium matrem naturam hanc praetexuit velut in musica concordiam dissonorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:3)
Ut sceptrum hoc (dextra sceptrum nam forte gerebat) Numquam fronde levi fundet virgulta neque umbram, Cum semel in silvis imo de stirpe recisum Matre caret, posuitque comas et brachia ferro, Olim arbos, nunc artificis manus aere decoro Inclusit, patribusque dedit gestare Latinis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 14:1)
Nascenti cui tris animas Feronia mater, Horrendum dictu, dederat, terna arma movenda;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION