라틴어 문장 검색

quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ?
(세네카, 행복론, Liber IV 104:2)
Ubi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem voluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed vult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis victus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam avertere.
(세네카, 행복론, Liber V 10:1)
ad ultimum usque vitae diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria voluisse.
(세네카, 행복론, Liber V 11:3)
quis sine querella moritur ?
(세네카, 행복론, Liber V 103:2)
qui moritur, tamen vixit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 5:4)
Illi tamen, quorum mortes optent, nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt.
(세네카, 행복론, Liber VI 193:2)
intelleges te immaturum mori.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:2)
Iam vero cum illos aliqua imbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum paventes moriuntur, non tamquam exeant de vita, sed tamquam extrahantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 62:6)
causa multis moriendi fuit morbum suum nosse.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 114:5)
Expectat te in hoc genere vitae multum bonarum artium, amor virtutium atque usus, cupiditatium oblivio, vivendi ac moriendi scientia, alta rerum quies.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 117:3)
Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa necessitate moriendi.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 55:3)
quod turpissimum alienissimumque est animo tuo in meliorem noto partem, ostendes te vivere nolle, mori non posse.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 18:7)
Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 126:6)
Cur in domo nostra diutissime lugetur qui felicissime moritur ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 156:4)
Etiam te quiescente morietur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 243:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION