라틴어 문장 검색

Cum enim omne corpus suscipiat multas naturarum formas copulatas et in concreto, fit ut alia aliam retundat, deprimat, frangat, et liget;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 265:5)
Aqua autem fervens, propter facilem transitionem aquae in vaporem et aerem, non tam bene ostendit expansionem aquae in corpore suo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:5)
veluti bulla aquae, quae est tanquam pellicula quaedam consistens et determinata, facta ex corpore aquae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:5)
cum tamen sint corpora formata ex aere et aqua, quae utraque sunt liquida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:14)
inesse autem revera omnibus corporibus fugam et evitationem se discontinuandi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:16)
propterea quod admotio heterogenei constringit corpora, at subintratio homogenei solvit et relaxat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:18)
sit natura inquisita Attractio, sive Coitio Corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 271:2)
At calidum et virtus magnetica, postquam tramissa fuerint vel potius excitata in alio corpore, haerent et manent ad tempus non parvum, amoto primo movente.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 277:6)
Neque constituunt aliquod axioma statim ab initio, sed indicant et observant tantum quendam consensum corporum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:5)
videlicet, organa sensuum et corpora quae pariunt reflexiones ad sensus esse similis naturae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:6)
Et rursus, quot sint sensus in animalibus, tot sint proculdubio motus in corpore inanimato ubi spiritus animalis abfuerit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:11)
licet necesse sit multo plures esse motus in corporibus inanimatis quam sensus in animatis, propter paucitatem organorum sensus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:12)
Etenim quum sint plura genera doloris in animalibus, et tanquam varii illius characteres (veluti alius est dolor ustionis, alius frigoris intensi, alius puncturae, alius compressionis, alius extensionis, et similium), certissimum est omnia illa, quoad motum, inesse corporibus inanimatis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:14)
Eae sunt, quae ostendunt corpora in concreto, quae videntur esse extravagantia et quasi abrupta in natura, et minime convenire cum aliis rebus ejusdem generis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 295:3)
Eae vero sunt, quae exhibent species corporum tales, quae videntur esse compositae ex speciebus duabus, vel rudimenta inter speciem unam et alteram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 301:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION