라틴어 문장 검색

tum Pontius debellatum esse respondit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 45:1)
et beneficii et maleficii occasione amissa pugnaturos cum eis quos potuerint in perpetuum vel inimicos tollere vel amicos facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 167:2)
omnia ab Arpis Romanis suppeditabantur, ceterum adeo exigue ut militi occupato stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab Arpis frumentum veheret, interdum occursu hostium cogeretur abiecto ex equo frumento pugnare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 185:2)
per utros stetisset quo minus discederetur ab armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 190:2)
Aulius cum Ferentanis uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 219:2)
militaria opera pugnando obeunti Alexandro - nam ea quoque minus clarum eum faciunt - cessisset videlicet in acie oblatus par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites quam duces, cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 249:1)
docent suos iam pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute armis Samnitem iuvisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 357:1)
nullo unquam proelio fugae minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 457:1)
eam tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique Tuscis opprimeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 531:1)
sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 532:1)
itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones, Tifernum Postumius Bovianum Minucius petisset, Postumi prius ductu ad Tifernum pugnatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 646:1)
monumentum navalis pugnae eo die quo pugnatum est quotannis sollemne certamen navium in flumine oppidi medio exercetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 26:1)
pugnatum maiore parte diei magna utrimque caede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 149:1)
ibi capta armatorum duo milia nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 196:2)
ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique, et alia praeda ingens capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 216:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION