라틴어 문장 검색

" Sed tamen haec est mea sententia, quam videbar exposuisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 156:4)
Carneadi vero vis incredibilis illa dicendi et varietas perquam esset optanda nobis, qui nullam umquam in illis suis disputationibus rem defendit quam non probarit, nullam oppugnavit quam non everterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 161:1)
genere enim quodam sententiarum et genere verborum, adhibita etiam actione leni facilitatemque significante efficitur, ut probi, ut bene morati, ut boni viri esse videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 184:4)
tantum est flumen gravissimorum optimorumque verborum, tam integrae sententiae, tum verae, tam novae, tam sine pigmentis fucoque puerili, ut mihi non solum tu incendere iudicem, sed ipse ardere videaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 188:3)
neque ad misericordiam adducetur, nisi tu ei signa doloris tui verbis, sententiis, voce, vultu, conlacrimatione denique ostenderis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 190:3)
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:1)
in quibus tu longe aliis mea sententia, Caesar, excellis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:4)
Nam id, quod tu mihi tribuis, Antoni, Crasso est omnium sententia concedendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 220:4)
Sed ut in Scaevola continuit ea Crassus atque in illo altero genere, in quo nulli aculei contumeliarum inerant, causam illam disputationemque lusit, sic in Bruto, quem oderat et quem dignum contumelia iudicabat, utroque genere pugnavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:4)
' Et Antonius 'perpauca quidem mihi restant,' inquit 'sed tamen defessus iam labore atque itinere disputationis meae requiescam in Caesaris sermone quasi in aliquo peropportuno deversorio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 234:3)
In dicto autem ridiculum est id, quod verbi aut sententiae quodam acumine movetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:1)
Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:3)
Sed hoc mementote, quoscumque locos attingam, unde ridicula ducantur, ex eisdem locis fere etiam gravis sententias posse duci:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:4)
Est etiam in verbo positum non insulsum genus ex eo, cum ad verbum, non ad sententiam rem accipere videare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:1)
cum ille "ex tui animi sententia tu uxorem habes?"
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION