라틴어 문장 검색

per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo plus quam quanta beluae latitudo est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 54:1)
nam alii metu recessisse eum ab hoste ferebant quia manenti in Pieria proelio dimicandum foret, alii ignarum belli quae in dies fortuna novaret, ut opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea quae mox repeti non possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 98:2)
hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati procurrebant comminatique inter se, ad ima in summam testudinem per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes, haud secus quam stabili solo persultabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 113:1)
a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis, Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima aris admota rex ille regum petiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 326:1)
inde haud parem opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum salutarium aegri mercedem sacraverant deo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 331:6)
sed fugam in se tamen nemo convortitur nec recedit loco quin statim rem gerat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 151)
recede hinc dierecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 16)
proin tu ab istoc procul recedas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 425)
ego abs te procul recedam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 410)
pone nos recede.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 294)
Iube dum recedere istos ambo illuc modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 513)
Ego recessero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 521)
Item interiore parte substructionis fundamentum distans ab exteriore introrsus amplo spatio, ita uti cohortes possint quemadmodum in acie instructae ad defendendum supra latitudinem aggeris consistere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장18)
recedendum autem est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte duodevicensima et eius dimidia.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장20)
Tunc ab linea, quae secundum abaci extremam partem demissa erit, in interiorem partem recedat unius et dimidiatae partis latitudine.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION