라틴어 문장 검색

didicit, ut esset hominibus documento ea quoque percipi posse quae senes concupissent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 270:2)
ipsam igitur orandi maiestatem, qua nihil dii immortales melius homini dederunt et qua remota muta sunt omnia et luce praesenti ac memoria posteritatis carent, toto animo petamus nitamurque semper ad optima, quod facientes aut evademus summum aut multos infra nos videbimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 277:1)
Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 1장5)
sed, a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis, quod mihi a spe, metu, partibus rei publicae animus liber erat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 4장2)
Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 9장7)
Saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장4)
Nostra memoria victor Sulla cum Damasippum et alios eius modi, qui malo rei publicae creverant, iugulari iussit, quis non factum eius laudabat?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장57)
Sed memoria mea ingenti virtute, divorsis moribus fuere viri duo, M. Cato et C. Caesar.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장9)
Ceterum ex aliis negotiis, quae ingenio exercentur, in primis magno usui est memoria rerum gestarum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장1)
Scilicet non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequauerit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 4장6)
me manibus impiis eripite, per maiestatem imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet aui mei Masinissae."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장18)
divitias, imagines, memoriam sui praeclaram;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장67)
Illincque [et inde] usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 114장4)
Tenes utique memoria, quantum senseris gaudium, cum praetexta posita sumpsisti virilem togam et in forum deductus es;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:1)
Multa bona nostra nobis nocent, timoris enim tormentum memoria reducit, providentia anticipat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 9:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION