라틴어 문장 검색

ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 145:2)
'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'. lam istuc te quoque impediet in navigando et in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:1)
sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum nihil posse percipi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 147:1)
quam quoniam non habet, utitur probabilibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 147:3)
in incertis enim nihil est probabile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 147:6)
quis enim potest, cum existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et si quid adversi acciderit, quod cui non accidit, extimescere ne id iure evenerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:7)
modo hoc modo illud probabilius videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 162:9)
horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 166:7)
Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:1)
ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:3)
age haec probabilia sane 5 sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 182:2)
Sit sane ita - quamquam a Polemonis et Peripateticorum et Antiochi finibus non facile divellor nec quicquam habeo adhuc probabilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 187:1)
Sed quo modo tu si conprendi nihil posset artificia concidere dicebas nec mihi dabas id quod probabile esset satis magnam vim habere ad artes, sic ego nunc tibi refero artem sine scientia esse non posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 196:4)
quo quidem mense quid inter me et meos inimicos interesset existimare potuistis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 2:1)
quem praeteriens cum incultum horridum maestumque vidisses, etiam si agrestem et inhumanum existimares, tamen libidinosum et perditum non putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION