라틴어 문장 검색

Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 57장 1:1)
Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat modica, perpessus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 66장 1:1)
Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum in honore et usu maximo habuit, ut Licin[i]um et Celadum aliosque.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 67장 1:1)
quare quassato corpore neque frigora neque aestus facile tolerabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 81장 2:4)
' sortitus exitum facilem et qualem semper optauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 1:4)
transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere necessitudines, quarum desiderio teneretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 5:1)
is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 13장 2:3)
sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est abstinuitque maxime in senatu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 71장 1:1)
Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:1)
urbem incendere feris in populum immissis, quo difficilius defenderentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 43장 1:6)
at in iure dicendo cum de proprietate iumenti quaereretur, leuibus utrimque argumentis et testibus ideoque difficili coniectura ueritatis, ita decreuit ut ad lacum, ubi adaquari solebat, duceretur capite inuoluto atque ibidem reuelato eius esset, ad quem sponte se a potu recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 7장 2:3)
quo faciliorem occasionem M. Saluio Othoni praebuit perficiendi conata intra sextum adoptionis diem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 17장 1:2)
per hanc insinuatus Neroni facile summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et consuetudine mutui stupri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 2장 2:2)
Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac supinis manibus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra, facili ac prodigo animo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 7장 3:1)
Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile omnibus sufficiens uomitandi consuetudine.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION