라틴어 문장 검색

ubi facta sunt, quae separatim fieri debuerunt, in unum omnia miscentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장20)
satiusque est id bis aut ter fieri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장24)
Habet alcyoneum, sulpur, nitrum, pumicem paribus portionibus, quibus tantum picis et cerae adicitur, ut fiat cerati crassitudo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장107)
Ad spissa autem Aristogenis fit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장108)
Sed ad eam fit Aristonis quoque, quod habet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장136)
His duobus emplastris color niger est, qui fere talis fit ex pice atque resina:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장14)
cerae et sebi vel taurini vel hircini, singulorum P. C. Hecataeo quoque auctore emplastrum generis eiusdem fit ex his:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장99)
casiae, croci, murrae, costi, nardi, cinnamomi, dulcis radicis, balsami, hyperici pares portiones conteruntur, deinde vinum lene instillatur, et pastilli fiunt, qui singuli habeant P. =, hique singuli cotidie mane ieiuno dantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 20장39)
Gargarizationes autem aut levandi causa fiunt aut reprimendi aut evocandi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 22장70)
Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장15)
Alterum stomacho peius, ad somnum valentius, ex his fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장8)
Cum infrixit, catapotia ex eo fiunt ad nostrae fabae magnitudinem, habentque usum multiplicem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장23)
piperis grana XXX ex passi tribus sextariis decocuntur, donec mellis crassitudo his fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 25장65)
fit foedi spiritus ipse odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장313)
quod maxime fieri in digito potest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장344)

SEARCH

MENU NAVIGATION