라틴어 문장 검색

"infamis Helenae Castor offensus vice fraterque magni Castoris, victi prece, adempta vati reddidere lumina:"
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1718)
discite non inter lances mensasque nitentis, cum stupet insanis acies fulgoribus et cum adclinis falsis animus meliora recusat, verum hic inpransi mecum disquirite.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate2)
iusserit ad se Maecenas serum sub lumina prima venire convivam:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.18)
sed quod erudiendo Getae tuo, cuius prima aetas manifestum iam ingenii lumen ostendit, non inutiles fore libri videbantur, quos ab ipsis dicendi velut incunabulis, per omnes, quae modo aliquid oratori futuro conferant, artis ad summam eius operis perducere destinabamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 7:2)
sed etiamsi iungi utrumque non posset, lumen tamen illud conventus honestissimi tenebris ac solitudini praetulissem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 76:3)
sic perveniemus eo usque, ut stella luminis stilla credatur, cuius etymologiae auctorem clarum sane in litteris nominari in ea parte, qua a me reprehenditur, inhumanum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 255:2)
ut lumina non inter umbras, quemadmodum Cicero dicit, sed plane in tenebris clariora sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 179:2)
praecipuum vero lumen sicut eloquentiae ita praeceptis quoque eius dedit, unicum apud nos specimen orandi docendique oratorias artes, M. Tullius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 23:1)
deserui tempestatibus, luminibus, valetudine impeditus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 161:2)
nam et philippicas Demosthenis iisdem quibus habitas in iudiciis orationes video eminere virtutibus, et Ciceronis sententiae et contiones non minus clarum, quam est in accusationibus ac defensionibus, eloquentiae lumen ostendunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 282:1)
nam corpus in lumine utique umbram facit, et umbra, ubicunque est, ibi esse corpus ostendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 174:3)
In rebus vero apertis tam sit stultum quam in clarissimum mortale lumen inferre.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 273:3)
mihi filius minor quintum egressus annum prior alterum ex duobus eruit lumen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 7:2)
nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 22:1)
quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION